MUSCA Canina

MUSCA Canina
MUSCA Canina
seu Cynomyia una ex decem Aegypti plagis. Cum enim certum sit, muscas saepenumero immensum multiplicari, ut olim apud Eleos, ubi muscarum copia pestilentiam attulit, Plin. l. 10. c. 28. et in Cantabria Romani, pretiô datô, μις̔οςθηροῦντες πρὸς μέτρον ἀποδειχςθὲν διεσώξοντο μόλις, muscas ad certam mensuram venantes vix servabantur: id inprimis in Musca Canina fieri voluit Deus, cum quia magis noxium hoc animal, tum quia canibus maxime infestum, at que ob id ipsum magis odiosum Aegyptiis, a quibus colebantur canes:
Omnigenumque Deûm monstra et latrator Anubis.
Itaque hâc clade gravissime afflixit Aegyptios, permovitque Pharaonem, ut, quod hactenus vetitum fuerat, concederet Israelitis publice sacrificandi facultatem. Cui cum regereret Moses, id
non posse sieri, quia a suis sacrificiis Aegyptii maximopere abhorrerent, ac proin ut sibi longius, tridui videl. itinere, recedere liceret, petiisset, timens sibi Rex suisque ab importunis illis muscis, quibus Aegyptus infestabatur, tandem et hoc concessit. Sic Deus has mucas ex tota Aegypto amovit, ut neuna quidem superfuerit. Sive Angelus, vel ventus a Deo excitatus, illas in mare demerserit, aut in vicina Libyae deserta, propulsaverit: quod miraculum priore maius: Nam Aegyptum scatere muscis, ex Bellonio notum Observation. l. 2. c. 47. ubi circa pyramides tantam earum esse frequentiam asserit, ut illis volantibus aer resonet, Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 16. Contra, non intrabant Muscae, aedem Beel-Sebub seu Dei Muscae, Accarone Philistaeorum; neque aedem Herculis Romae in Foro Boario, uti Plin. testatur l. 10. c. 29. imitante etiam hâc parte verum Deum infernali simiâ, in cuius templum muscis nullus aditus, si Talmudicis creditur, inquientibus, in domo mactationis non est Musca, Pirke Aboth cap. 5. 6. 7. et 8. Vide plura hanc in rem, ut et de Muscarum septem speciebus in Scriptura aut Versionibus memoratis, Musca nempe proprie dicta, ape, vespa, oestro, cynomyia, culice et sciniphe, apud eundem Bochartum Part. 2. passim: de Sacrificio vero Muscis Olympiae facto, infra Myiodes: ac earundem supplicio, voce Scaphismus. Hinc Muscarium Flabellum, ad abigendas muscas, quod e pavonis cauda delicatioribus. Martial. l. 14. Epigr. 67. cui titulus, Muscaria pavonina.
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitis eximiae cauda superba fuite.
Vide supra Cauda pavonis, it. ubi de Eunuchis, hoc enim apud feminas Veteres eorum officium fuit, et voce Flabelliferae. Ad eius imitationem, Muscarium Bubulum, apud eundem Epigr. 71. loc. cit. Appellata est cauda bovis, ad tergendas et excutiendas vestes; de qua is:
Sordida fi flavo fuerit tibi pulvere vestis,
Colligat hunc tenui verbere cauda levis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CYNOMYIA — vide infra Musca Canina …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ՇԱՆԱՃԱՆՃ — (ի, իւ կամ աւ կամ ոց, ից.) NBH 2 0464 Chronological Sequence: Early classical, 5c, 10c κυνόμυια musca canina. Շան ճանճ. տիզ. է՝ որ բոլորշի ողորկ՝ պնդամաշկսպիտակ, եւ է՝ որ տափարակ, կարմիր, ճանկաւոր, ոսպնաչափ. որ չարաչար ծծէ զարիւն շան, եւ քոսոտ… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • Ding — 1. Acht Dinge bringen in die Wirthschaft Weh: Theater, Putzsucht, Ball und Thee, Cigarren, Pfeife, Bierglas und Kaffee. 2. Acht Dinge haben von Natur Feindschaft gegeneinander: der Bauer und der Wolf, Katze und Maus, Habicht und Taube, Storch und …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”